{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 338.11-24","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 338.11-24","ref":"338.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/338.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/338.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/338.11.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":281,"text":"ibi enim et uisus est et auditus et olfactus et gustus et tactus, in ceteris autem solus est tactus. an etiam praeter hoc, quod tamquam in templo in illo corpore habitat omnis plenitudo diuinitatis, est aliud quod intersit inter illud caput et cuiuslibet membri excellentiam? est plane, quod singulari quadam susceptione hominis illius una facta est persona cum uerbo. de nullo enim sanctorum dici potuit aut potest aut poterit: uerbum caro factum est; nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae unigeniti nomen accepit, ut quod est ipsum dei uerbum ante saecula, hoc simul cum assumto homine diceretur. singularis est illa susceptio nec cum hominibus aliquibus sanctis quantalibet sapientia et sanctitate praestantibus ullo modo potest esse communis. ubi diuinae gratiae satis perspicuum clarumque documentum est. quis enim tam sacrilegus, ut audeat affirmare aliquam posse animam per meritum liberi arbitrii ut alter sit Christus efficere? ut ergo ad personam uerbi unigeniti pertineret, quo pacto per liberum arbitrium communiter omnibus et naturaliter datum una sola anima meruisset, nisi hoc singularis gratia praestitisset, quam fas est praedicare nefasque de ea iudicare? Haec si pro uiribus nostris, quantum dominus adiuuit, rite tractauimus, quando deum ubique praesentem et non spatiis distantibus quasi aliqua mole uel distentione diffusum, sed ubique totum cogitare te extendis, auerte mentem ab omnibus imaginibus corporum, quas humana cogitatio uoluere consueuit. non enim sic sapientia, sic iustitia, non sic denique caritas cogitatur, de qua scriptum est: deus caritas est. cum uero eius habitationem cogitas, unitatem cogita congregationemque sanctorum, maxime in caelis, ubi propterea praecipue dicitur habitare, quia ibi fit uoluntas eius perfecta eorum in quibus habitat oboedientia; deinde in terra, ubi aedificans habitat domum suam in fine saeculi dedicandam; Christum autem deum nostrum, unigenitum dei filium.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 338.1-10","label":"338.1 to 338.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/338.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/338.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 338.25","label":"338.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/338.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/338.25"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}