{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 342.10-21","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 342.10-21","ref":"342.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/342.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/342.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/342.10.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":254,"text":"- sic et apostolus ait: sicut in uno corpore multa membra.habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus, ita et Christus. non dixit,: ita et Christi, id est corpus Christi uel membra, Christi, sed: ita et Christus, unum Christum appellans caput et corpus. Magna haec et mira dignatio. quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: et sicut Moses exaltauit serpentem indeserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum morsibus multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens per' Mosen deprecatus est dominum, ut hoc ab eis uirus auferret. ac sic Moses ex praecepto domini exaltauit in deserto aeneum serpentem admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis, a serpente morderetur attenderet; hoc facientes continuo sana bantur. quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur?I a serpente quidem mors uenit, qui peccatum, quo moreretur homini persuasit. dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen transtulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. hoc est enim quod ait: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 342.1-9","label":"342.1 to 342.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/342.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/342.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 343.1-10","label":"343.1 to 343.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/343.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/343.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}