{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 343.1-10","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 343.1-10","ref":"343.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/343.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/343.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/343.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":322,"text":"Ideo non Lazari resurrectio, sed potius Christi congruit promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit, ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi et cum illo regnaturis in aeternum. sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia natiuitatis Christi et nostrae, quod ille sine uiri semine, nos autem ex uiro et femina creati sumus, sicut non pertinet ad ipsius mortis differentiam. non enim propterea illius non uera mors fuit, quia sine uiri semine natus est, sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra — quando quidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos uero ex parentibus — aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. sicut autem ad mortis, sic nec ad resurrectionis differentiam ualet diuersa natiuitas. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine similiter infideles nolint credere, quaerant uel animaduertant, si uel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine parentibus ex terra procreantur, quae tamen coheundo pariunt etiam ipsa sui similem prolem, nec propter diuersitatem natiuitatis interest aliquid ad naturam eorum quae procreata sunt ex terra et eorum quae illis coheuntibus orta sunt. similiter enim uiuunt similiterque moriuntur, quamuis dissimiliter nati sunt. ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. huius modi autem homines non ualentes intueri, ad quam rem intersit aliquid diuersum et ad quam non intersit, ubi aduerterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequentia distare oportere contendunt. possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam sicut illud quod ex oliua est, quoniam longe est utriusque naturae origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus non dissolutum tabe atque putredine die tertio resurrexit, nostra uero post longum tempus ex quadam qua soluta discesserint confusione reparabuntur, humanae facultati utrumque impossibile est, diuinae autem potestati utrumque facillimum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 342.10-21","label":"342.10 to 342.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/342.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/342.10"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 343.11-19","label":"343.11 to 343.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/343.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/343.11"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}