{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 345","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 345","ref":"345","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/345","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/345.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":187,"text":"Sumtus ad turrem aedificandam — uires ad discipulatum Christi obtinendum — et decem milia proeliaturi cum rege, qui habet uiginti milia — simplicitatem Christi dimicaturi cum duplicitate diaboli, hoc est cum dolis et fallaciis eius — in affectu constituit renuntiantis omnibus, quae sunt eius. ita enim concludit: sic ergo omnis ex uobis, qui non renuntiat omnibus, quae sunt eius, non potest meus esse discipulus. inter quae omnia etiam ipsa temporalis uita intellegatur necesse est, quam oportet sic possidere ad tempus, ut non te impediat ab aeterna qui eam fuerit minatus auferre. sicut autem de turri non perfecta per obprobrium deterruit dicentium: quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare: sic in rege,. . cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusauit, cum ait: adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt, significans etiam minas imminentium a diabolo temtationum non sustinere homines, qui non renuntiant omnibus, quae possident, et pacem cum eo facere consentiendo illi ad committenda peccata. turrem quippe aedificare, contra regem illum dimicare, esse discipulum Christi est; habere autem sumtus ad perficiendam turrem et habere fortia decem milia contra uiginti milia regis renuntiare est omnibus, quae eius sunt.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 344","label":"344","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/344"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 346","label":"346","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/346"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}