{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 35.12-24","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 35.12-24","ref":"35.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/35.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/35.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/35.12.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":291,"text":"et quid est quod factum est? ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole. qui loquetur et dicet: ecce hoc nouum est: iam fuit in saeculis quae fuerunt ante nos, propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta reuocantes dictum intellegi uolunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus, aliis uenientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus, aut certe de omnium rerum generibus, quae oriuntur atque occidunt. fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erant et post nos; ita quaeque animantia uel arbusta. monstra quoque ipsa, quae inusitata nascuntur, quamuis inter se diuersa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id quod generaliter miracula et monstra sunt utique et fuerunt et erunt nec recens et nouum est, ut monstrum sub sole nascatur. quamuis haec uerba quidam sic intellexerunt, tamquam in praedestinatione dei iam facta fuisse omnia sapiens ille uoluisset intellegi et ideo nihil recens sub sole esse. absit autem a recta fide ut his Salomonis uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum uolumina repeti, ut uerbi gratia sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola quae Academia dicta est discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis interuallis, sed tamen certis et idem Plato et eadem ciuitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. absit, inquam, ut nos ita credamus. semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; surgens iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur et nos post resurrectionem semper cum domino erimus, cui modo dicimus quod sacer admonet psalmus: tu, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 35.1-11","label":"35.1 to 35.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/35.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/35.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 35.25-33","label":"35.25 to 35.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/35.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/35.25"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}