{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 350.19-32","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 350.19-32","ref":"350.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.19.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":305,"text":"qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. quasi uero illa quae dinumerauit peccata dicens: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, ista omnia facinora et flagitia numquid non nisi per corpus fieri aut exerceri possunt? quis hoc sani capitis homo negauerit? totum quippe istum locum apostolus propter ipsum corpus iam emtum magno, id est Christi sanguine pretioso, templumque spiritus sancti factum a deo, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inuiolatum tamquam dei habitaculum seruaretur, agebat et defendebat. quare ergo subiungere uoluit hoc, unde difficilis quaestio nasceretur, id est ut diceret: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, cum siue ipsa fornicatio siue alia huius modi quae non nisi per corpus fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima non nisi per ipsum corpus generentur atque exerceantur? quid ergo? poteritne esse quispiam, ut cetera memorata superius taceam, fur uel ebriosus uel maledicus uel rapax extra operationem corporis huius? quamuis nec ipsa idololatria neque ipsa auaritia praeter seruitium corporis poterit ad usum fructumque suum peruenire. quid est ergo: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? primum quia in corpore isto homo constitutus quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere isto adhuc circumseptum in corpore. nam et quod in psalmo scriptum est: dixit impius in corde suo: non est deus, idem beatus apostolus non potuit utique separare a corporali opere illo loco, ubi ait: omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit suum, sine bonum siue malum, quia uidelicet non nisi in corpore constitutus impius potuit dicere: non est deus;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 350.1-18","label":"350.1 to 350.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 350.33-41","label":"350.33 to 350.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.33"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}