{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 350.58-66","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 350.58-66","ref":"350.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.58.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":346,"text":"breuiter ergo definitum est non posse habere dilectionem dei qui habuerit dilectionem mundi et inimicum esse dei qui amicus esse uoluerit mundi. ad hoc etiam pertinet quod dominus in euangelio dicit: nemo potest duobus dominis seruire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum patietur et alterum contemnet, et concludit: non potestis deo seruire et mamonae. ista est ergo generalis, ut dictum est, animae fornicatio omnia omnino in se continens, qua non adhaeretur deo, dum adhaeretur mundo, ut etiam sic intellegere ualeamus secundum istam generalem fornicationem quod ait apostolus: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. qua si non fornicatur anima humana, adhaerendo deo nec adhaerendo mundo, quaecumque alia peccata a concupiscentia carnali prorsus aliena potuerit ipsa fragilitate mortalitatis uel ignorando uel neglegendo uel obliuiscendo uel non intellegendo homo incurrere, hoc sit quod dictum est: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, quia nullum hic corporalis uel temporalis concupiscentiae peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum dici uidetur. quod si adhaerens mundo mundanus homo longe faciat a deo, fornicando ab ipso deo, in corpus proprium peccat, quia corporali concupiscentia <in) quaeque temporalia et carnalia carnali sensu et prudentia humana trahitur atque distrahitur, creaturae seruiens potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Sic ergo, quantum mihi, uidetur salua fide intellegi posse utriusque fornicationis malum, tam specialis quam uniuersalis, in hoc uno capitulo tanti et tam magni doctoris, ubi ait: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, ut aut exaggeratio facta sit ab apostolo huius specialis fornicationis, qua in corpus proprium peccare recte intellegitur, quia nusquam sic totus homo corporis ipsius uoluptati addicitur uel ineffabiliter uel ineuitabiliter affigitur, ut in comparatione huius tanti mali cetera peccata extra corpus esse uideantur, etiam si per corpus exerceantur, quemadmodum solius fornicationis uis quaedam imperiosae libidinis condicioni suae subdit propriumque ipsius corporis mancipium pessimum facit, tempore maxime ipsius immundissimae operationis, ut aliud quid praeter quod agit in ipso corpore non sit liberum humanae menti uel cogitare uel intendere.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 350.42-57","label":"350.42 to 350.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.42"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 350.67-78","label":"350.67 to 350.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/350.67"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}