{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 353","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 353","ref":"353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/353.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":141,"text":"Quod incommutabile est, aeternum est; semper enim eiusdem modi est. quod autem commutabile est, tempori obnoxium est; non enim semper eiusdem modi est et ideo aeternum non recte dicitur. quod enim mutatur, non manet; quod non manet, non est aeternum. idque inter immortale et aeternum est, quod omne aeternum immortale est, non omne immortale satis subtiliter et aeternum dicitur, quia, etsi semper aliquid uiuat, tamen, si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum appellatur, quia non semper eiusdem modi est, quamuis immortale, quia semper uiuit, recte dici possit. uocatur tamen aeternum interdum etiam quod immortale est. illud uero quod et mutationem patitur et animae praesentia, cum anima non sit, uiuere dicitur, neque immortale ullo modo et multo minus aeternum intellegi potest. in aeterno enim, cum proprie dicitur, neque quicquam praeteritum, quasi transierit, neque quicquam futurum, quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo est.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 352","label":"352","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/352"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 354","label":"354","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/354"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}