{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 356.13-26","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 356.13-26","ref":"356.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/356.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/356.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/356.13.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":307,"text":"potest esse etiam quartum genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec mutant quibus accidunt nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. uerum tamen hoc genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino rarissimum. Cum igitur apostolus de unigenito filio loqueretur, quantum pertinet ad diuinitatem eius, secundum id, quod uerissime deus est, aequalem esse dixit patri, quod non ei fuit tamquam rapina, id est quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate nollet homine indui et hominibus ut homo apparere; sed semet ipsum exinaniuit, non formam suam mutans, sed formam serui accipiens, neque conuersus aut transmutatus in hominem amissa incommutabili stabilitate, sed tamquam uerum hominem suscipiendo ipse susceptor in similitudine hominum factus, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit, et habitu inuentus est ut homo, id est habendo hominem inuentus ut homo est. non enim poterat inueniri ut homo ab his qui cor immundum habebant, et uerbum apud patrem uidere non poterant nisi hoc suscipiendo quod possent uidere et per quod ad illud lumen interius ducerentur. iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam dei commutauit. neque ex secundo; non enim immutauit homo deum, ut mutatus ab illo est. neque ex quarto; non enim sic assumtus est homo, ut neque ipse mutaret deum nec ab illo mutaretur. sed potius ex tertio; sic enim assumtus est, ut commutaretur ineffabiliter et excellentius atque coniunctius quam uestis ab homine, cum induitur. hoc ergo nomine habitus satis significauit apostolus, quemadmodum dixerit: in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est homine, quem sibi unions quodam modo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci f;tJl uocant, hunc autem, secundum quem dicimus uestitum uel armatum, axwa potius appellant.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 356.1-12","label":"356.1 to 356.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/356.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/356.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 356.27-36","label":"356.27 to 356.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/356.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/356.27"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}