{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 36.1-12","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 36.1-12","ref":"36.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":288,"text":"Deus, qui summe est atque ob hoc ab illo facta est omnis essentia, quae non summe est — quia neque illi aequalis esse deberet, quae de nihilo facta esset, neque ullo modo esse posset, si ab illo facta non esset — nec ullorum uitiorum offensione uituperandus et omnium naturarum consideratione laudandus est. Proinde causa beatitudinis angelorum bonorum ea uerissima reperitur, quod ei adhaerent qui summe est. cum uero causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo qui summe est auersi ad se ipsos conuersi sunt qui non summe sunt: et hoc uitium quid aliud quam superbia nuncupatur? initium quippe omnis peccati superbia. noluerunt ergo ad illum custodire fortitudinem suam et qui magis essent, si ei qui summe est adhaererent, se illi praeferendo id quod minus est praetulerunt. hic primus defectus et prima inopia primumque uitium eius naturae, quae ita creata est, ut nec summe esset et tamen ad beatitudinem habendam eo qui summe est frui posset, a quo auersa non quidem nulla, sed tamen minus esset atque ob hoc misera fieret. huius porro malae uoluntatis causa efficiens si quaeratur, nihil inuenitur. quid eat enim quod facit uoluntatem malam, cum ipsa faciat opus malum ? ac per hoc mala uoluntas efficiens est operis mali, malae autem uoluntatis efficiens nihil est: quoniam si res aliqua est, aut habet aut non habet uoluntatem aliquam; si habet, aut bonam profecto habet aut malam: si bonam, quis ita desipiat ut dicat quod bona uoluntas faciat uoluntatem malam? erit enim, si ita est, bona uoluntas causa peccati, quo absurdius putari nihil potest. si autem res ista, quae putatur facere uoluntatem malam, ipsa quoque habet uoluntatem malam, etiam eam quae fecerit res consequenter interrogo atque, ut sit aliquis inquirendi modus, causam primae malae uoluntatis inquiro.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 35.25-33","label":"35.25 to 35.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/35.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/35.25"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 36.13-30","label":"36.13 to 36.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.13"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}