{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 36.60-72","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 36.60-72","ref":"36.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.60.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":276,"text":"— causas habent deficientes. itemque scio, in quo fit mala uoluntas, id in eo fieri quod si nollet non fieret, et ideo non necessarios, sed uoluntarios defectus iusta poena consequitur. deficitur enim non ad mala, sed male, id est non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum ab eo quod summe est ad id quod minus est. neque enim auri uitium est auaritia, sed hominis peruerse amantis aurum iustitia derelicta, quae incomparabiliter auro debuit anteponi; nec luxuria uitium est pulchritudinis suauium corporum, sed animae peruerse amantis corporeas uoluptates neglecta temperantia, qua rebus spiritaliter pulchrioribus et incorruptibiliter suauioribus coaptamur; nec iactantia uitium est laudis humanae, sed animae peruerse amantis laudari ab hominibus spreto testimonio conscientiae; nec superbia uitium est dantis potestatem uel ipsius etiam potestatis, sed animae peruerse amantis potestatem suam potentioris iustiore contemta. ac per hoc qui peruerse amat cuiuslibet naturae bonum, etiam si adipiscatur, ipse fit in bono malus et miser meliore priuatus. Cum ergo malae uoluntatis efficiens naturalis uel, si dici potest, essentialis nulla sit causa — ab ipsa quippe incipit spirituum mutabilium malum, quo minuitur atque deriuatur naturae bonum, nec talem uoluntatem facit nisi defectio, qua deseritur deus, cuius defectionis etiam causa utique deficit —: si dixerimus nullam esse efficientem causam etiam uoluntatis bonae, cauendum est ne uoluntas bona bonorum angelorum non facta, sed deo coaeterna esse credatur. cum ergo ipsi facti sint, quomodo non illa facta esse dicetur? porro quia facta est, utrum cum ipsis facta est an sine illa fuerunt prius ? sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit a quo et ipsi; simulque ut facti sunt, ei a quo facti sunt amore, cum quo facti sunt, adhaeserunt;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 36.46-59","label":"36.46 to 36.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.46"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 36.73-86","label":"36.73 to 36.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.73"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}