{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 36.87-91","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 36.87-91","ref":"36.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.87.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":186,"text":"isti autem qui cum boni creati essent, tamen mali sunt — mala propria uoluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sit bonum, sed defectus a bono — aut minorem acceperunt amoris diuini gratiam quam illi qui in eadem perstiterunt aut, si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala uoluntate cadentibus illi amplius adiuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se numquam casuros certissimi fierent, peruenerunt, sicut iam in libro quem sequitur iste tractauimus. confitendum est igitur cum debita laude creatoris non ad solos sanctos homines pertinere uerum etiam de sanctis angelis posse dici quod caritas dei diffusa sit in eis per spiritum sanctum, qui datus est eis; nec tantum hominum, sed primitus praecipueque angelorum bonum esse quod scriptum est: mihi autem adhaerere deo bonum est. hoc bonum quibus commune est, habent et cum illo cui adhaerent et inter se sanctam societatem et sunt una ciuitas dei eademque uiuum sacrificium eius uiuumque templum eius. cuius pars, quae coniungenda immortalibus angelis ex mortalibus hominibus congregatur, et nunc mortaliter peregrinatur in terris uel in eis qui morte obierunt secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 36.73-86","label":"36.73 to 36.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.73"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/37"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}