{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 364.13-23","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 364.13-23","ref":"364.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/364.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/364.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/364.13.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":313,"text":"quanto igitur anima humana deserto deo suis honoribus uel potestate fuerit delectata, tanto magis subditur talibus potestatibus, quae priuato suo gaudent et honorari ab hominibus sicut di cupiunt: quibus diuina lege saepe conceditur, ut eis quos sibi secundum eorum merita subiugauerint priuato illo iure etiam miraculorum aliquid praestent in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo, sed tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. sed ubi diuiua tamquam publica lex iubet, uincit utique priuatam licentiam, quamquam et ipsa priuata licentia nisi uniuersalis diuinae potestatis permissione nulla esset. ideoque fit, ut sancti dei serui, quando eos hoc donum habere utile est, secundum )publicam et quodam modo imperialem legem, hoc est summi dei potestatem, imperent infimis potestatibus ad quaedam uisibilia facienda miracula. in illis enim deus ipse imperat, cuius- templum sunt et quem contemta sua priuata potestate ardentissime diligunt; in magicis autem imperationibus ad inlecebram deceptionis, ut sibi subiugent eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et mysteriis eorum, priuato illo iure largientes quod sibi licet largiri honorantibus se sibique seruientibus et quaedam secum in sacramentis suis pacta seruantibus. et quando uidentur impetrare magi, per sublimiorum nomina inferiores terrent et nonnulla uisibilia, quae propter infirmitatem carnis magna uidentur hominibus non ualentibus aeterna contueri, quae per se ipsum praestat dilectoribus suis uerus deus, mirantibus exhibent. haec autem permittit deus iuste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus seruitutes eorum libertatesque distribuat. et si quando inuocatione summi dei aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, uindicta est illa, non gratia. non enim frustra dicit apostolus: tradidit illos deus in desideria cordis illorum. quorundam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium. Quod autem dominus dicit: non potest satanas satanan excludere, ne forte quisquam utens nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse istam domini sententiam, ad hoc intellegat dictum, quia hoc modo satanas etiam corpori aut corporis sensibus parcit, ut ipsi hominis uoluntati per impietatis errorem triumpho maiore dominetur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 364.1-12","label":"364.1 to 364.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/364.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/364.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 364.24-35","label":"364.24 to 364.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/364.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/364.24"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}