{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 368.1-11","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 368.1-11","ref":"368.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/368.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/368.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/368.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":289,"text":"In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, id est: non est factum sine ipso aliquid. Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui nihil hoc loco aliquid intellegendum putant et ad huius modi uanitatem propterea putant cogi posse aliquem, quia ipsum nihil in fine sententiae positum est. \"ergo\" inquiunt \"factum est et ideo, quia factum est, ipsum nihil aliquid est.\" sensum enim perdiderunt studio contradicendi nec intellegunt nihil interesse, utrum dicatur: sine illo factum est nihil, an: sine illo nihil factum est, quia, si illo ordine diceretur: sine illo nihil factum est, possint nihilominus dicere ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. quod enim re uera est aliquid, quid interest, utrum ita dicatur: sine illo facta est domus, an: sine illo domus est facta, dum intellegatur aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? ita quia dictum est: sine illo factum est nihil, quoniam nihil utique non est aliquid, quando uere et proprie dicitur, siue dicatur: sine illo factum est nihil, siue: sine illo nihil est factum, uel: nihil factum est, nihil interest. quis autem uelit loqui cum hominibus, qui hoc ipsum quod dixi: nihil interest, possunt dicere: \"ergo interest aliquid, quia ipsum nihil aliquid est\"? hi autem qui sanum habent cerebrum, rem manifestissimam uident hoc idem intellegi, cum dixi: nihil interest, quod intellegeretur, si dicerem: interest nihil. at isti si alieni dicant: \"quid fecisti?\" et ille respondeat nihil se fecisse, consequens est, ut ei calumnientur dicentes: \"fecisti ergo aliquid, quia nihil fecisti; ipsum enim nihil aliquid est.\" habent t autem et ipsum dominum in fine sententiae ponentem hoc uerbum, ubi ait: in occulto locutus sum nihil.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 367","label":"367","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/367","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/367"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 368.12-29","label":"368.12 to 368.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/368.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/368.12"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}