{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 369.16-29","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 369.16-29","ref":"369.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/369.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/369.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/369.16.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":323,"text":"dicit: si caro est, et sanguis est; si sanguis est, et ceteri humores; si ceteri humores, ergo et corruptio. eo modo diceret: si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo et uirorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. si autem hoc in tribus uiris miraculum factum esse non dubitat quisquis de diuinis operibus recte sapit, cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi fecisse illud corpus nec igne nec fame nec morbo nec senio nec ulla ui alia, qua solet humana corpora labefactare corruptio? quod si quisquam dicit non carni trium illorum uirorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem, quid ueremur, ne carnem facere nequiuerit non posse corrumpi qui fecit ignem non posse corrumpere? nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intellegitur, multo est mirabilius; simul enim et hominum corpora non urebat, ne posset nocere, et ligna fornacis urebat, ut posset ardere. sed qui etiam ista non credunt, nimium de diuina potestate diffidunt nec cum eis uel ad eos nunc sermo nobis est. qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque coniciunt quae fideliter quaerunt. ualet igitur diuina potentia de ista uisibili atque tractabili natura corporum quibusdam manentibus auferre quas uoluerit qualitates, ac per hoc ualet etiam membra mortalia formae liniamentis manentibus, corruptione uero mortalitatis emortua stabili uigore firmare, ut absit labes, adsit effigies, assit motio, absit fatigatio, adsit uescendi potestas, absit esuriendi necessitas. Constat itaque neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod, licet corruptionem putredinis in sepulchro non uiderit — unde scriptum est: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem — clauis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est nunc esse in gloria uitae aeternae, et quod ex infirmitate potuit crucifigi nunc in uirtute regnare, et quod erat corpus animale — quoniam ex Adam sumtus est — nunc esse spiritale, quoniam spiritui iam inseparabiliter copulatum est.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 369.1-15","label":"369.1 to 369.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/369.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/369.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 370.1-11","label":"370.1 to 370.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/370.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/370.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}