{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 371","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 371","ref":"371","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/371","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/371.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":239,"text":"Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore deo corporum liniamenta formentur, non te mouebit, si, quantum potest humana mens, potentiam diuinae operationis intellegas. quomodo enim negare poterimus deum etiam nunc operari , cuncta, quae creantur, cum dominus dicat: pater meus usque nunc operatur? unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. cum ergo natura rerum a creatore administratur et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, deus usque nunc operatur. nam si deus nunc ista non'format, quomodo legitur: priusquam te formarem in utero, noui te? quomodo etiam accipi potest: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit? nisi forte credendum est faenum a deo uestiri et a deo corpora non formari. cum enim dixit: uestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. unde est etiam illud apostoli de seminibus, quod supra commemoraui: non, inquit, corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem dat illi corpus, quomodo uoluerit. non dixit: \"dedit\" aut \"disposuit\", sed dat, ut creatorem intellegas efficaciam sapientiae suae rebus, quae cotidie suis temporibus oriuntur, condendis adhibere. de qua sapientia dictum est: pertendit a fine usque ad finem fortiter et, non dixit: disposuit, sed: disponit omnia suauiter. multum est enim uel tenuiter sapere, quomodo commutabilia et temporalia non commutabilibus et temporalibus creatoris motibus, sed aeterna, stabili uirtute condantur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 370.25-29","label":"370.25 to 370.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/370.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/370.25"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 372.1-16","label":"372.1 to 372.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/372.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/372.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}