{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 374","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 374","ref":"374","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/374","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/374.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":157,"text":"Quod praecipitur, quomodo expientur peccata, quae non sponte committuntur, merito quaeritur, quae sint ipsa peccata nolentium, utrum quae a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere compellitur; nam et hoc contra uoluntatem facere dici solet. sed utique uult propter quod facit. tamquam si peierare nolit et facit, cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. uult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo non per se ipsum appetendo, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. quod si ita est, nescio, utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud fit, quod uult qui peccat. omnes quippe homines, qui scienter faciunt quod non licet, uellent licere; usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis nolentium.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 373.26-31","label":"373.26 to 373.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/373.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/373.26"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 375","label":"375","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/375"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}