{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 377.14-22","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 377.14-22","ref":"377.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/377.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/377.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/377.14.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":187,"text":"nam et ab illo uulnere atque putredine saluus factus est et ei cuncta quae amiserat dupla sunt restituta. ubi etiam commendata est resurrectionis fides. nam filii non in duplum, sed totidem redditi etiam illos quos amiserat resurrecturos significarunt. sic ipsi quoque illis prioribus iuncti a restitutione dupli non inuenirentur alieni. ut ergo non talem remunerationem speraremus, quando mala temporalia pateremur, non ait: sustinentiam et finem Iob audistis, sed ait: sustinentiam Iob audistis et finem domini uidistis, tamquam diceret: mala temporalia sicut Iob sustinete, sed pro hac sustinentia non temporalia sperate, quae illi aucta redierunt, sed aeterna potius, quae in domino praecesserunt. Iob ergo de illis patribus erat, qui exclamauerunt et salui facti sunt. cum enim dicit: ego autem, satis insinuat, qua salute illos saluos esse factos uelit intellegi, in qua ipse utique derelictus est, non quo illi a salute aeterna fuerint alieni, sed in occulto tunc erat quod in Christo fuerat reuelandum. in uetere quippe testamento uelamen est, quod tunc auferetur, cum ad Christum quisque inde transierit. quo crucifixo uelamen etiam templi scissum est, ut significaretur quod apostolus de uelamine ueteris testamenti dixit: quoniam in Christo euacuatur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 377.1-13","label":"377.1 to 377.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/377.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/377.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 378.1-16","label":"378.1 to 378.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}