{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 378.17-33","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 378.17-33","ref":"378.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.17.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":277,"text":"quam cum didicerint, ad eundem finem referant, quem sibi, cum discerent, proposuerunt; neque ullam disciplinam aliud sit habere quam nosse: fieri potest, ut habeat quisque aliquid, quod habere hoc sit quod nosse, neque amet tamen, quamquam bonum, quod non amatur, nemo potest perfecte habere uel nosse. quis enim potest nosse, quantum sit bonum quo non fruitur? non autem fruitur, si non amat: nec habet igitur quod amandum est qui non amat, etiam si amare possit qui non habet. nemo igitur beatam uitam sicut noscenda est nouit et miser est, quoniam, si amanda est sicuti est, hoc est eam nosse quod habere. Quae cum ita sint, quid est aliud beate uiuere nisi aeternum aliquid cognoscendum habere? aeternum est enim de quo solo recte fiditur, quod amanti auferri non potest; idque ipsum est quod nihil est aliud habere quam nosse. omnium enim rerum praestantissimum est quod aeternum est, et propterea id habere non possumus nisi ea re, qua praestantiores sumus, id est mente. quidquid autem mente habetur, noscendo habetur nullumque bonum perfecte noscitur, quod non perfecte amatur. neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola potest. namque amor appetitus quidam est, et uidemus etiam ceteris animi partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat, in tali pace et tranquillitate uacabit mente contemplari quod aeternum est. ergo etiam ceteris suis partibus amare animus debet hoc tam magnum quod mente noscendum est. et quoniam id quod amatur afficiat ex se amantem necesse est, fit, ut sic amantem quod aeternum est aeternitate animum afficiat. quocirca eadem uita beata, quae aeterna est. quid uero aeternum est, quod aeternitate afficiat animum, nisi deus? amor autem rerum amandarum caritas uel dilectio melius dicitur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 378.1-16","label":"378.1 to 378.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 378.34-35","label":"378.34 to 378.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.34"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}