{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 379.1-12","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 379.1-12","ref":"379.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":321,"text":"Qui ergo amat homines, aut quia iusti sunt aut ut iusti is sint amare debet. sic enim et se ipsum amare debet, aut quia iustus est aut ut iustus sit: sic enim diligit proximum tamquam se ipsum sine ullo periculo. qui enim aliter se diligit, iniuste se diligit, quoniam se ad hoc diligit, ut sit iniustus, ad hoc ergo, ut sit malus, ac per hoc iam non se diligit. qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Quapropter non est praecipue uidendum in hac quaestione, quae de trinitate nobis est et de cognoscendo deo, nisi quid sit uera dilectio, immo uero quid sit dilectio. ea quippe dilectio dicenda, quae uera est; alioquin cupiditas est. atque ita cupidi abusiue dicuntur qui diligere, quemadmodum cupere abusiue dicuntur qui diligunt. haec est autem uera dilectio, ut inhaerentes ueritati iuste uiuamus et ideo contemnamus omnia mortalia prae amore hominum, quo eos uolumus iuste uiuere. ita enim et mori pro fratribus utiliter parati esse poterimus, quod nos exemplo suo dominus Iesus Christus docuit. cum enim duo praecepta sint, in quibus tota lex pendet et prophetae, dilectio dei et dilectio proximi, non immerito plerumque scriptura pro utroque unum ponit, sine tantum dei, sicuti est illud: scimus, quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et iterum: quisquis autem diligit deum, hic cognitus est ab illo, et illud: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et alia multa — quia et qui diligit deum, consequens est, ut faciat quod praecipit deus, et in tantum diligit, in quantum facit. consequens ergo est, ut et proximum diligat, quia hoc praecipit deus — siue tantum proximi dilectionem scriptura commemorat, sicuti est illud: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, et illud: omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, .et in euangelio: omnia, quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona, haec et uos facite illis;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 378.34-35","label":"378.34 to 378.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/378.34"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 379.13-29","label":"379.13 to 379.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.13"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}