{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 379.13-29","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 379.13-29","ref":"379.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.13.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":282,"text":"haec est enim lex et prophetae. et pleraque alia reperimus in litteris sanctis, in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi uidetur et taceri de dilectione dei, cum in utroque praecepto lex pendeat et prophetae. sed et hoc ideo, quia et qui proximum diligit consequens est, ut ipsam praecipue dilectionem diligat; deus autem dilectio est, et qui manet in dilectione, in deo manet. consequens ergo est ut praecipue deum diligat. Quapropter qui quaerunt deum per istas potestates, quae mundo praesunt uel partibus mundi, auferuntur ab eo longeque iactantur, non interuallis locorum, sed diuersitate affectuum; exterius enim conantur ire et interiora sua deserunt, quibus interior est deus. itaque etiam si aliquam sanctam caelitem potestatem uel audierint uel utcumque cogitauerint, facta magis eius appetent, quae humana miratur infirmitas, non imitantur pietatem, qua diuina requies comparatur. malunt enim superbe hoc posse quod angelus, quam deuote hoc esse quod angelus. non enim sanctos quisquam potestate sua gaudet, sed eius a quo habet posse quidquid congruenter potest, et nouit potentius esse coniungi omnipotenti pia uoluntate, quam propria uoluntate posse quod contremescant qui talia non possunt. itaque ipse dominus Iesus Christus talia faciens, ut mirantes doceret ampliora et temporalibus insolitis intentos atque suspensos ad aeterna atque interiora conuerteret: uenite, inquit, ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego nos reficiam; tollite iugum meum super uos. et non dixit: discite a me quadriduanos mortuos . suscitare, sed ait: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. potentior est enim et iustior solidissima humilitas quam uentosissima celsitudo. et ideo sequitur dicens: et inuenietis requiem animabus uestris. dilectio enim non inflatur, et: deus dilectio est, et: fideles in dilectione adquiescunt illi, reuocati ab strepitu, qui foris est, ad gaudia, silentia.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 379.1-12","label":"379.1 to 379.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 379.30","label":"379.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/379.30"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}