{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 38.10-17","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 38.10-17","ref":"38.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/38.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/38.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/38.10.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":277,"text":"et sicut corpus Christi, quod est ecclesia, dicitur Christus — sicut illud est: uos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit: et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: et semini tuo, quod est Christus; et iterum: sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus — eo modo etiam corpus diaboli, oui caput est diabolus, id est ipsa impiorum multitudo maximeque eorum qui a Christo uel de ecclesia sicut de caelo decidunt, dicitur diabolus et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conueniant. itaque lucifer, qui mane oriebatur et cecidit, potest intellegi apostatarum genus uel a Christo uel ab ecclesia, quod ita conuertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, quemadmodum qui conuertuntur ad deum a tenebris ad lucem transeunt, id est qui fuerunt tenebrae fiunt lux. Item in figura principis Tyri per Hiezechielem prophetam in diabolum diota intelleguntur: tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es et cetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae quam in corpus eius dicta conueniunt. paradisus enim dicta est ecclesia, sicut legitur in cantico canticorum: hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradi- SQV cum fructu pomorum. inde ceciderunt uel aperta et corporali separatione omnes haeretici, uel occulta et spiritali, quamuis in ea corporaliter esse uideantur, omnes conuersi ad uomitum suum, cum post remissionem peccatorum paululum ambulassent in uia iustitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora prioribus, et quibus expediebat non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 38.1-9","label":"38.1 to 38.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/38.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 38.18-21","label":"38.18 to 38.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/38.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/38.18"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}