{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 380.24-38","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 380.24-38","ref":"380.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/380.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/380.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/380.24.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":286,"text":"et tamen uidetur dilectionem dei tacuisse. quod numquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione uult intellegi deum. apertissime enim in eadem epistula paulo post ita dicit: dilectissimi, diligamus inuicem, quia dilectio ex deo est, et omnis, qui diligit, ex deo natus est et cognouit deum. qui non diligit, non cognouit deum, quia deus dilectio est., ista contextio satis aperteque declarat eandem ipsam fraternam dilectionem - nam fraterna dilectio est, qua diligimus inuicem — non solum ex deo sed etiam deum esse tanta auctoritate praedicari. cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de deo diligimus fratrem nec fieri potest, ut eandem dilectionem non praecipue diligamus, qua fratrem diligimus. unde colligitur duo illa praecepta non esse posse sine inuicem. quoniam quippe deus dilectio est, deum certe diligit qui diligit dilectionem. dilectionem autem necesse est diligat qui diligit fratrem. et ideo, quod paulo post ait, non potest deum diligere, quem non uidet, qui fratrem, quem uidet, non diligit, quia haec illa causa est non uidendi deum, quod non diligit fratrem. qui enim non diligit fratrem, non est in dilectione, et qui non est in dilectione, non est in deo, quia deus dilectio est. porro qui non est in deo, non est in lumine, quia deus lumen est et tenebrae in eo non sunt ullae. qui ergo non est in lumine, quid mirum, si non uidet lumen, id est non uidet deum, quia in tenebris est? fratrem autem uidet humano uisu, quo uideri deus non potest. sed si eum quem uidet humano uisu spiritali caritate diligeret, uideret deum, qui est ipsa caritas, uisu interiore, quem uideri potest. itaque qui fratrem, quem uidet, non diligit, deum, quem propterea non uidet, quia deus dilectio est, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere?","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 380.1-23","label":"380.1 to 380.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/380.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/380.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 380.39-41","label":"380.39 to 380.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/380.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/380.39"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}