{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 383.1-17","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 383.1-17","ref":"383.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":314,"text":"Caritatem uoco, qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante contemnenda, id est quod aeternum est et quod amare ipsum aeternum potest. deus igitur et animus, quo amatur, caritas proprie dicitur, purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur; hanc et dilectionem dici placet. sed cum deus magis diligitur quam animus, ut malit homo eius esse quam suus, tunc uere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum promta et oblata sumentibus. caritatis autem uenenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium. nutrimentum eius imminutio cupiditatis, perfectio nulla cupiditas. signum prouectus eius est imminutio timoris; si-, gnum perfectionis eius nullus timor, quia et radix est omnium malorum cupiditas, et consummata dilectio foris mittit timorem. quisquis igitur eam nutrire uult, instet minuendis cupiditatibus. est autem cupiditas amor adipiscendi aut optinendi temporalia. huius minuendae initium est deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. in id ad sapientiam enim tenditur et nihil uerius eo quod dictum est: initium sapientiae timor domini. nemo est quippe, qui non magis dolorem fugiat quam appetat uoluptatem, quando quidem uidemus etiam immanissimas bestias a maximis uoluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earum consuetudinem uerterit, domitae et mansuetae uocantur. quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum seruit cupiditati peruersione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa et ad tegenda occulta peccata astutissimas fallacias comparat. eo fit, ut homines, quos nondum delectat pulchritudo uirtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae uerissime per sanctos et diuinos uiros praedicantur, et quod celant hominibus, deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. ut autem timeatur deus, diuina prouidentia regi uniuersa persuadendum est, non tam rationibus — quas qui potest inuenire, potest etiam et pulchritudinem sentire uirtutis — quam exemplis uel recentibus, si qua occurrunt, uel etiam de historia, et ea maxime quae ipsa diuina prouidentia procurante siue in uetere siue in nouo testamento excellentissimam auctoritatem religionis accepit.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 382","label":"382","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/382"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 383.18-27","label":"383.18 to 383.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.18"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}