{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 383.18-27","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 383.18-27","ref":"383.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.18.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":281,"text":"simul autem agendum est et de poenis peccatorum et de praemiis recte factorum. Iam uero cum aliqua non peccandi consuetudo quod onerosum putabatur facile esse persuaserit, incipiat gustari dulcedo pietatis et commendari pulchritudo uirtutis, ut caritatis libertas prae seruitute timoris emineat. tunc iam persuadendum est fidelibus praecedentibus regenerationis sacramentis, quae necesse est plurimum moueant, quid intersit inter duos homines, ueterem et nouum, exteriorem et interiorem, terrenum et caelestem, id est inter eum qui bona carnalia et temporalia, et eum qui spiritalia et aeterna sectatur, monendumque, ne peritura beneficia et transeuntia expectentur a deo, quibus etiam praui homines abundare possunt, sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia, quae in hoc mundo bona putantur et mala, penitus contemnenda sunt. hic praestantissimum illud et unicum exemplum dominici hominis proponendum est, qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea spreuit quae magna bona, et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant. quos mores et disciplinam ne tanto minus quisquam aggredi audeat, quanto illud magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus eius et de imitantium multitudine apostolorum, martyrum sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda, ostendendum est. At ubi fuerint carnalium uoluptatum inlecebrae superatae, canendum est, ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus aut per aliqua facta mirabilia aut per difficilem continentiam siue patientiam aut per aliquam largitionem aut nomine scientiae uel eloquentiae. in eo genere est et cupiditas honoris. contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude caritatis et de inanitate iactantiae doceaturque, quam sit pudendum eis placere uelle quos nolles imitari. aut enim boni non sunt et nihil magnum est a malis laudari, aut boni sunt et eos oportet imitari. sed qui boni sunt, uirtute boni sunt.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 383.1-17","label":"383.1 to 383.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 383.28-38","label":"383.28 to 383.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/383.28"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}