{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 384.19-28","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 384.19-28","ref":"384.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/384.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/384.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/384.19.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":278,"text":"docet enim nos caelestis unus magister et dicit: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. si ergo non uacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia inuolucra sermonum euoluere, omnia scripturarum secreta penetrare, tene caritatem, ubi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti, tenebis etiam quod nondum didicisti. si enim nosti caritatem, aliquid nosti, unde et illud pendet quod forte non nosti: et in eo quod in scripturis intellegis caritas patet et in eo quod non intellegis caritas latet. ille ita optinet et quod patet et quod latet in diuinis sermonibus qui caritatem tenet in moribus. Quapropter, fratres, sectamini caritatem, dulce ac salubre uinculum mentium, sine qua diues pauper est et in qua pauper diues est. haec in aduersitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in temtatione tutissima, in hospitalitate latissima, inter ueros fratres laetissima, inter falsos patientissima, in Abel sacrificio grata, in. Noe per diluuium secura, in Abrahae peregrinatione fidelissima, in Mose inter iniurias lenissima, in Dauid tribulationibus mansuetissima, in tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat, in Macchabaeis saeuos ignes fortiter tolerat. casta in Susanna erga uirum, in Anna post uirum, in Maria praeter uirum, libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petre ad oboediendum, humana in christianis ad confitendum, diuina in Christo ad ignoscendum. sed quid ego de caritate maius aut uberius possum dicere, quam quas per os apostoli laudes eius intonat dominus supereminentem uiam demonstrantis atque dicentis: si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tiniens.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 384.1-18","label":"384.1 to 384.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/384.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/384.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 384.29-45","label":"384.29 to 384.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/384.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/384.29"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}