{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 39.11-26","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 39.11-26","ref":"39.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.11.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":295,"text":", quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus, esse sine dolorum timore non possunt, et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt, miseriores prorsus apparent, ut, si nolunt recipere medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, quo possint talia deuitari. sicut enim apostolus Iacobus dicit: unusquisque temtatur a concupiscentia sua abstractus et iniectus; deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem. unde sanato superbiae tumore resurgitur, uoluntas, quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad deum. Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus ? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari, cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque temtent eos qui in uerbo dei permanent praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem pium? unde dicit apostolus: intendens te ipsum, ne et tu temteris. mirum est enim quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per impios pii proficiant, frustra dicitur: non orearet deus quos praesciebat malos futuros. cur enim non crearet quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis uoluntatibus exercendis admonendisque nascantur et iuste pro sua mala uoluntate puniantur? Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino pec- . care. ecoe nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit. concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet, et iustam esse sententiam, qua punita est quae uoluntate, non necessitate peccauit.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 39.1-10","label":"39.1 to 39.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 39.27-41","label":"39.27 to 39.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.27"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}