{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 39.27-41","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 39.27-41","ref":"39.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.27.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":329,"text":"sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilo minus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt ideo creari minime debuerunt; habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget; quanto minus iniquitate peruersi? Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc eat enim dicere: melius non esset qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam malus, qui. pro suo merito iuste puniretur. cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intellegunt tardi corde, cum dicant: utrumque tale esset, nihil se aliud dicere quam: solum illud esset. ac sic cum aequare quaerunt genera bonorum, numerum minuunt et immoderate augendo unum genus alterum tollunt. quis autem hoc audiret, si dicerent: quoniam excellentior sensus est uidendi quam audiendi, quattuor oculi essent et aures non essent? ita si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae comparatione, sine ulla superbia deo subditur, alia uero in hominibus ita creata est, ut in se dei beneficium non possit agnoscere nisi alterius uidendo supplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, id est non de se praefidat, sed confidat in deum: quis recte intellegens dicat: ntalis esset ista qualis ill nec uideat se nihil aliud dicere quam: \"non esset ista, sed sola esset illa\" ?","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 39.11-26","label":"39.11 to 39.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.11"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 39.42-56","label":"39.42 to 39.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.42"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}