{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 39.57-74","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 39.57-74","ref":"39.57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.57.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":278,"text":"quia noluit, cur noluerit penes ipsum est; debemus enim non plus sapere quam oportet sapere. puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parui boni esse rationabilem creaturam etiam istam, quae malorum comparatione canet malum. quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas uoluntates in bonum deus conuertisset et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla uel peccati uel supplicii malorum comparatione proficeret. ita uelut aucta numerositate excellentioris generis ipsorum generum bonorum numerus minueretur. Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quis Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet P uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines; ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat imponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplo ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique; sed cum eos uitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum quos in hoc genere creauit, ut ad bonum proficere nisi malorum comparatione non possent. si enim non essent, nulli rei utique prodessent. parumne boni actum est, ut sint qui certe illi generi utiles sint? quod genus quisquis non uult ut sit nihil aliud agit nisi ut ipse in eo non sit. magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius. praeuidet bonos futuros et creat;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 39.42-56","label":"39.42 to 39.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.42"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 39.75-84","label":"39.75 to 39.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/39.75"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}