{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 4.15-40","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 4.15-40","ref":"4.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.15.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"quis autem illo est inimicior sanctis? quis aduersus eos cc tentiosior et magis aemulus atque inuidus inueniatur ? at ha? omnia cum habeat sine carne, quomodo sunt ista opera c? nis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomi? carnis appellat? non enim habendo carnem, quam non hab? diabolus, sed uiuendo secundum se ipsum, hoc est secundu? hominem factus est homo similis diabolo, quia et ille secu? dum se ipsum uiuere uoluit, quando in ueritate non stetit, non de dei, sed de suo mendacium loqueretur qui non solu? mendax uerum etiam mendacii pater est. primus est quip mentitus et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendaciu? cum ergo uiuit homo secundum hominem, non secundum deu? similis est diabolo. Non ex carne tantum efficitur anima ut cupiat, metus: laetetur, aegrescat, uerum etiam ex se ipsa his potest motib agitari. interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia peruersa est, peruersos habet hos motus; si autem recta e non solum inculpabiles uerum etiam laudabiles erunt. uolunt est quippe in omnibus, immo omnes nihil aliud quam uolu tates sunt. nam quid est cupiditas et laetitia nisi uolunt in eorum consensione quae uolumus? et quid est metus atque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus? sed cum consentimus appetendo ea quae uolumus, cupiditas, cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. et omnino pro uarietate rerum quae appetuntur atque fugiuntur sicut allicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel in illos affectus mutatur et uertitur. quapropter homo, qui secundum deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 4.1-14","label":"4.1 to 4.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 4.41-57","label":"4.41 to 4.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.41"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}