{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 4.41-57","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 4.41-57","ref":"4.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.41.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":275,"text":"unde fit consequens ut malum oderit. et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est uitio malus est, perfectum odium debet malis qui secundum deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium et amet hominem; sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit. nam cuius propositum est amare deum et non secundum hominem, sed secundum deum amare proximum sicut etiam se ipsum, procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem litteras sacras dicitur. Nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem; dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Recta itaque uoluntas est bonus amor et uoluntas peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod amatur cupiditas est; id autem habens atque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur timor est; idque si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala sunt ista, si malus amor est, bona, si bonus. Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus attinet, iam respondimus in nono huius operis libro ostendentes eos non tam de rebus quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. apud nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis dei in huius uitae peregrinatione secundum deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent: metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeternam, dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem exspectantes redemtionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo qui scriptus est: absorpta est mors in uictoriam.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 4.15-40","label":"4.15 to 4.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.15"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 4.58-71","label":"4.58 to 4.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.58"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}