{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 5.1-17","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 5.1-17","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/5.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":279,"text":"Domine, amo te; percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. sed et caelum et terra et omnia quae in eis sunt ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis cui misertus eris et misericordiam praestabis cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, 15 non candorem lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus, non haec amo, cum amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae quod non capit locus et ubi sonat quod non rapit tempus et ubi olet quod non spargit flatus et ubi sapit quod non minuit edacitas et ubi haeret quod non diuellit satietas: hoc est quod amo, cum deum meum amo. et quid est hoc? interrogaui terram, et dixit: non sum; et quaecumque in eadem sunt idem confessa sunt. interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: non sumus deus tuus; quaere super nos. interrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis suis: fallitur Anaximenes, non sum deus. interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: neque nos sumus deus quem quaeris, inquiunt. et dixi omnibus his quae circumstant fores carnis meae: dicite mihi de deo meo, quod uos non estis, dicite mihi de illo aliquid. et exclamauerunt uoce magna: ipse fecit nos. interrogatio mea, intentio mea, et responsio eorum, species eorum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 4.89-93","label":"4.89 to 4.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/4.89"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 5.18-36","label":"5.18 to 5.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/5.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/5.18"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}