{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 50.1-10","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 50.1-10","ref":"50.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/50.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/50.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":305,"text":"Ab illo ergo, cuius super omnia quae creauit summa potestas est, per angelos sanctos,- a quibus inluditur diabolus, cum et de ipsius maliuolentia consulitur ecclesiae dei, non est permissus temtere feminam nisi per serpentem nec uirum nisi per feminam. sed in serpente ipse locutus est utens eo uelut organo mouensque eius naturam eo modo, quo mouere ille et moueri ilia potuit ad exprimendos uerborum sonos et signa corporalia, per quae mulier suadentis intellegeret, uoluntatem. in ipsa uero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad uerba facienda, non ipse locutus est, sed eius operatio atque persuasio, quamuis occulto instincta adiuuaret interius quod exterius egerat per serpentem. quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Iuda ut traderet Christum, posset efficere in anima superbo amore suae potestatis inducta. sed, sicut iam dixi, temtandi uoluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet nec quomodo faciat. quia permissus est, ergo temtauit, et quomodo permissus est, ita temtauit. cui autem generi hominum prodesset quod faciebat, neque sciebat neque uolebat, et eo ipso inludebatur ab angelis. Non itaque serpens uerborum sonos intellegebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. neque enim conuersa credenda est anima eius in naturam rationalem, quando quidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione, cni exorcista requiritur, sciunt quid loquantur: quanto minus ille intellegeret uerborum sonos, quos per eum ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intellegeret, si eam a diabolica passione immunis audiret. nam et quod putantur audire et intellegere serpentes uerba Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica uis operatur ad agnoscendum ubique prouidentiam, quam rem cui rei naturali ordine subiciat et quid etiam uoluntatibus malis sapientissima potestate permittat, at hoc magis habeat usus, serpentes moueri carminibus hominum quam ullum aliud genus animantium.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 49.22","label":"49.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/49.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/49.22"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 50.11-23","label":"50.11 to 50.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/50.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/50.11"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}