{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 53.8-22","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 53.8-22","ref":"53.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.8.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":295,"text":"nunc autem quia et consummata quodam modo et quodam modo inchoata sunt ea ipsa quae consequentibus euoluenda temporibus primitus deus simul omnia creauit, cum faceret mundum — consummata quidem, quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod. non in istis causaliter factum sit; inchoata uero, quoniam per quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex occulto in manifestum (locis congruis exerenda — ipsius etiam) scripturae uerba satis ad hoc admonendum insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et consummata ea dicit et inchoata. nisi enim consummata essent, non scriptum esset: et consummata sunt caelum et terra et omnis consummatio illorum; et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit; et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum. rursusque nisi inchoata essent, non ite sequeretar, quia in illa die requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. hic igitur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo inchoauit — neque enim alia consummauit, alia inchoauit, sed eadem ipsa utique a quibus in die septimo requieuit — ex his quae supra diximus clarum est. consummasse quippe ista intellegimus deum, cum creauit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset; inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis post impleret effectis. proinde formauit deus hominem puluerem terrae, uel limum terrae — hoc est de puluere uel limo terrae - et inspirauit siue inaufflauit in eius faciem spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuam: non tunc praedestinatus; + hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris; neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel inchoate consummatus; hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur: sed creatus in tempore suo, uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 53.1-7","label":"53.1 to 53.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 53.23-38","label":"53.23 to 53.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.23"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}