{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 55","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/55.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":354,"text":"Quemadmodum et quare accipiatur testamentum uetus ab heredibus testamenti noui iam supra diximus. sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere uoluit, respondebo istos omnino nescire quid intersit inter praecepta uitae agendae et praecepta uitae significandae. exempli gratia: non concupisces praeceptum est agendae uitae; circumcides omnem masculum octauo die praeceptum est significandae uitae. ex hac quippe imperitia Manichaei et omnes, quibus displicent litterae ueteris testamenti, quid quid deus mandauit priori populo ad celebrandam umbram futurorum non intellegentes et ea modo non obseruari animaduertentes ex more praesentis temporis illa reprehendunt quae utique illi tempori congruebant, quo ista quae nunc manifesta sunt . uentura significarentur. sed quid dicturi sunt aduersus apostolum, qui ait: haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit? ecce ipse aperuit cur illae litterae accipiantur a nobis et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut obseruentur a nobis. cum enim dicit: scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat quanta nobis cura legenda et intellegenda et quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. cum uero dicit: figurae nostrae fuerunt et: in figura contingebant illis, ostendit iam non opus esse ut, cum res ipsas manifestas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi seruiamus. unde dicit alio loco: nemo ergo uos iudicet in cibo aut potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. hic etiam cum dicit: nemo uos in eis iudicet, declarat quam non sit necesse ut haeo obseruentur iam. cum autem dicit: quod est umbra futurorum ostendit quam oportuerit ut illo tempore obseruarentur, quo ista quae nobis manifestata eluxerunt per tales umbras figurarum futura praedicebantur. Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati, hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/54"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/56"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}