{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 58.13-25","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 58.13-25","ref":"58.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.13.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"illud enim dictum est secundum ipsam substantiam: quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur; hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem: quae tunc iam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. noueramus ergo Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem, antequam resurgeret; sed nunc iam non nouimus, quia, sicut dicit idem apostolus, Christus surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. nam si ad uerborum proprietatem te teneas, mentitus est quod ait: noueramus Christum secundum carnem, si Christus numquam fuit secundum carnem; nemo enim nouerat quod non erat. non autem dixit: putabamus Christum secundum carnem, sed noueramus. uerum tamen ut uerba non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum apostolum, ut pro eo quod est \"putabamus\" diceret noueramus, illud miror non attendere homines caecos uel potius non miror non uidere caecos quia, si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit apostolus nunc iam non se nosse Christum secundum carnem, nec illi habuerunt carnem de quibus in eodem loco dicit: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem. neque enim de solo Christo id nolens intellegi posset dicere: neminem nouimus secundum carnem, (sed quia illorum secum uitam futuram tamquam praesentem meditabatur qui resurgentes commutabuntur: amodo, inquit, neminem nouimus secundum carnem), id est: tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo iam in ipsa notitia gaudeamus. unde alio loco dicit: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. nondum utique resurreximus sicut Christus, sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, iam nos cum illo resurrexisse testatus est. unde etiam dicit: secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 58.1-12","label":"58.1 to 58.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 58.26-42","label":"58.26 to 58.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.26"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}