{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 58.43-56","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 58.43-56","ref":"58.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.43.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"quid est enim aliud: non sibi, sed illi uiuant, nisi ut non secundum carnem uiuant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit et qui iam non sibi, sed illi uiuunt, neminem secundum carnem apostolus nouerat propter spem futurae immortalitatis, in cuius expectatione bene uiuebant; quae in Christo non iam spes, sed res erat. quem etsi nouerat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non nouerat, quia eum resurrexisse nouerat et ultra ei mortem non dominaturam. et quia omnes in illo, etsi nondum re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: si qua igitur in Christo, nona creatura; netera transierunt, ecce facta sunt omnia noua; omnia autem ex deo, qui reconciliauit nos sibi per Christum. omnis ergo nona creatura — id est populus innouatus per fidem, ut habeat interim in spe quod in re postea perficiatur — in Christo habet iam quod in se sperat. itaque nunc uetera transierunt secundum spem, quia iam modo non est tempus ueteris testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a deo; et facta sunt omnia nona secundum eandem spem, ut regnum caelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. in resurrectione autem mortuorum non iam secundum spem, sed secundum rem et netera transibunt, cum inimica nouissima destruetur mors; et fient omnia noua,, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem. quod iam factum est in Christo, quem secundum rem iam non nouerat Paulus secundum carnem. eorum uero pro quibus mortuus est et resurrexit, non secundum rem, sed secundum spem neminem nouerat secundum carnem, quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumussalui facti.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 58.26-42","label":"58.26 to 58.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.26"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 58.57-69","label":"58.57 to 58.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.57"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}