{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 61.30-45","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 61.30-45","ref":"61.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/61.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/61.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/61.30.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":302,"text":"ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius. numquid fratris? absit. cuius igitur nisi peccati? dixerat enim: peccasti; tum deinde addidit: quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius. potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii sciat quam sibi tribuere debere quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: ad te enim conuersio eius, non subaudiatur \"erit\" sed \"sit\", praecipientis uidelicet, non praedicentis modo. tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit. alioquin et illi seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et acoendebatur in fratris exitium, bene subauditur \"erit\", id est: ad te enim conuersio eius erit et tu dominaberis illius. cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum — quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione cohibere — cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: nec exhibueritis membra nestra arma iniquitatis peccato, ad mentem domita et uicta conuertitur, ut subditae ratio dominetur. hoc praecipit dens huic, qui facibus inuidiae inflammabatur in fratre et quem debuerat imitari cupiebat auferri: quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato; ad te enim conuersio eius — dum non adiuuatur relaxando, sed quiescendo frenatur — et tu dominaberis illius, ut cum forinseous non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat etiam intrinsecus non moneri.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 61.15-29","label":"61.15 to 61.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/61.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/61.15"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 61.46-57","label":"61.46 to 61.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/61.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/61.46"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}