{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 62","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/62.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":448,"text":"Et quod uicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est. sed hic euidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos, trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, in intellegentia, qua cognoscimus, in uoluntate, qua diligimus; tria enim ter et hoc ter fiunt uiginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. quod septimo mense arca sedit, hoc est requieuit, ad illam septimanam requiem significatio recurrit; et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. nam uicesima septima die secundi mensis commendatum hoc sacramentum. et rursus uicesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requieuit. quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. porro quia ipsa septima requies cum octaua resurrectione coniungitur — neque enim reddito corpore finitur requies, quae post hanc uitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex parte et spiritus et corporis perfecta immortali salute renouatum in + aeternae uitae munus assumit — quia ergo septima requies cum octaua resurrectione coniungitur, et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum profundumque mysterium est: quindecim cubitis supercreuit aqua excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. septem quippe et octo coniuncta quindecim fiunt. et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo denominantur, coniuncta ab utroque numero CL diebus exaltata est aqua, eandem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando nouo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem. Quod post dies quadraginta emissus coruus non est reuersus, aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante cadauere inlectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos aut rebaptizari aut ab his quos praeter arcam, id est praeter ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. quod columba emissa non inuenta requie reuersa est, ostendit per nouum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus uitam, quae in hoc mundo agitur, significat. denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, oliuae fructuosum surculum rettulit, quo significaret nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguido de non fuerit caritatis, posteriore tempore quasi uespere in ore columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem posse perduci. quod post alios septem dies dimissa reuersa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manauit, sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum traditur regnum deo et patri, at in illa perspicua contemplatione incommutabilis ueritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus. Cur animalia, quamuis et munda. et immunda in arca.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 61.46-57","label":"61.46 to 61.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/61.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/61.46"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 63","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/63"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}