{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 66.20-35","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 66.20-35","ref":"66.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/66.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/66.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/66.20.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":276,"text":"qui autem confitetur mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse et ob hoc etiam ipsam peccatum uocari. audiat apostolum dicentem: quoniam uetus homo noster simul crucifixus est cum illo, et intellegat quem maledictum Moses dixerit. ideoque securus apostolus ait de Christo: factus pro nobis maledictum, sicut non timuit dicere: pro omnibus mortuus est. hoc est enim mortuus est quod maledictus, quia mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne peccatum, siue ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, siue ipsum supplicium, quod alio modo uocatur peccatum, quia fit ex peccato. suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solueret reatum nostrum et finiret etiam supplicium nostrum. Ex ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens hoc inculcat, ut dormientes excitet et calumniantes offocet. misit deus, inquit, filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. non ergo erat illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Maria per masculum uenerat; sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamuis ex uirgine, tamen mortalis fuit, eo ipso quo mortalis erat similitudinem habebat carnis peccati. hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: ut de peccato damnaret peccatum in carne. item alio loco: eum, inquit, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. cur ergo timeret Moses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? plane hoc propheta et praeuidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum apostolo reprehendi. quisquis enim reprehenderit prophetam dixisse maledictum, cogitur reprehendere apostolum dixisse peccatum; nam utique maledictum comes peccati est. Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut diceret: maledictus deo omnis qui pependerit in ligno.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 66.1-19","label":"66.1 to 66.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/66.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/66.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 66.36-51","label":"66.36 to 66.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/66.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/66.36"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}