{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 7.16-28","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 7.16-28","ref":"7.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7.16.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":296,"text":"ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus ut mortalitate trans acta ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. alius est ergo medius malus, qui separat amicos, alius bonus, qui reconciliat inimicos; et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo quae beata est unius dei participatione fit beata. cuius participationis priuatione misera multitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad impedimentum quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri. ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso cuius participatione simus beati, hoc est uerbo dei non facto, per quem facta sunt omnia. nec tamen ob hoc mediator est, quia uerbum. maxime quippe immortale et maxime beatum uerbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum uerum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus deus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit participandae diuinitatis suae. neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos immortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos immortales atque beati simus, sed ad illam trinitatem, cuius et angeli participatione beati sunt. ideo quando in forma serui ut mediator esset infra angelos esse uoluit, in forma dei supra angelos mansit: idem in inferioribus uia uitae qui in superioribus uita. non enim uerum est quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: nullus deus miscetur homini; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen quod nulla attrectatione hominum contaminantur. ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos a quibus contaminantur mundare non possunt omnesque immundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 7.1-15","label":"7.1 to 7.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 7a.1-17","label":"7a.1 to 7a.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7a.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7a.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}