{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 79.39-44","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 79.39-44","ref":"79.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/79.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/79.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/79.39.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":209,"text":"quod alii non sic intellegunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. hoc nunc discutere longum est et non necessarium, quia etsi hoc tunc apostoli praeceperunt, ut animalium sanguine abstinerent christiani nec praefocatis carnibus uescerentur, elegisse mihi uidentur pro tempore rem facilem et nequaquam obseruantibus onerosam, in qua cum Israhelitis etiam gentes propter angularem illum lapidem duos in se condentem aliquid communiter obseruarent, simul et admonerent in ipsa arca Noe, quando deus hoc iussit, ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cuius facti prophetia iam gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. transacto uero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio . uenientes, quamuis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israhelita carnalis appareat, quis iam hoc christianus obseruat, ut turdos uel minutiores auiculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a ceruice percussus nullo cruento uulnere occisus est? et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a ceteris irridentur. ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia ueritatis: non quod intrat in os uestrum uos coinquinat, sed quod exit, nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata condemnans.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 79.26-38","label":"79.26 to 79.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/79.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/79.26"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 80","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/80"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}