{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 7a.1-17","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 7a.1-17","ref":"7a.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7a.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7a.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7a.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":338,"text":"Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sordesque peccatorum nos praegrauabant temporalium rerum amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. purgari autem ut contemperaremur aeternis non nisi per temporalia possemus, qualibus iam contemperati tenebamur. sanitas enim a morbo plurimum distat, sed nisi medicina curationis in morbo congruat, non perducit ad sanitatem. inutilia temporalia decipiunt aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna sanatos. mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. dixit quidam illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt : quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. et profecto est uera sententia; quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellauit. ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; non enim proprie uocatur aeternum quod aliqua ex parte mutatur. in quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab aeternitate distamus. promittitur autem nobis uita aeterna per ueritatem, a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per ipsam mundamur, ut etiam cum ad speciem uenerimus, quemadmodum succedet fidei ueritas, ita mortalitati succedat aeternitas. quapropter quoniam fides nostra fiet ueritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur uenerimus — promittitur autem nobis uita aeterna; et dixit ueritas, non quae fiet, sicut futura est fides nostra, sed quae semper est ueritas, quia ibi est aeternitas; dixit ergo ueritas: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum — cum fides nostra uidendo fiet ueritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. quod donec fiat et ut fiat — quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus ueritatem contemplationis — ne fides mortalis uitae dissonaret a ueritate aeternae uitae, ipsa ueritas patri coaeterna de terra orta est, cum filius dei sic uenit, ut fieret filius hominis et ipse in se susciperet fidem nostram qua nos perduceret ad ueritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 7.16-28","label":"7.16 to 7.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7.16"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 7a.18-33","label":"7a.18 to 7a.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7a.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7a.18"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}