{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 9.14-33","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 9.14-33","ref":"9.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.14.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":284,"text":"nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cam sol stetisset ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret,, illa pugna gesta atque peracta est. uideo igitur tempus quandam esse distentionem; sed uideo an uidere mihi uideor? tu demonstrabis, lux ueritatis. iubes ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio; tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio; non tu dicis. cum enim monetur corpus, tempore metior quamdiu moueatur, ei quo moueri incipit donec desinat. et si non uidi ex quo coepit et perseuerat moueri, ut non uideam cum desinit, non ualeo metiri nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. quod si diu uideo, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit, quia et quantum cum dicimus collatione dicimus, uelut: tantum hoc quantum illud, aut: duplum hoc ad illud, et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus quod monetur uel partes eius, si tamquam in torno monetur, possumus dicere quantum sit temporis ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? nam etsi uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum (motum eius sed etiam statum tempore metimur). ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur et metimur tamen tempora. Deus creator omnium: uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis. quattuor itaque breues, prima, tertia, quinta, septima simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octauam;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 9.1-13","label":"9.1 to 9.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 9.34-55","label":"9.34 to 9.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.34"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}