{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 9.56-76","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 9.56-76","ref":"9.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.56.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":337,"text":"nam quod eius iam peractum est utique sonuit; quod autem restat sonabit; atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit, diminutione futuri crescente praeterito, donec consumtione futuri sit totum praeteritum. Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum quod nondum est? aut quomodo crescit praeteritum quod iam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? nam exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat per id quod attendit transeat in id quod meminerit. quis igitur negat (futura) nondum esse? sed tamen iam est in animo exspectatio futurorum, et quis negat praeterita iam non esse? sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est. dicturus sum canticum quod noui: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illo in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea atque distenditur uita huius actionis meae in memoria propter quod dixi et in exspectatione propter quod dicturus sum. praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis agitur et agitur, tanto breuiata exspectatione prolongatur memoria, donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius; hoc in actione longiore, cuius forte particula est illud canticum; hoc in tota uita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis; hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes uitae hominum sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea et me suscepit dextera tua in domino meo mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum et a ueteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 9.34-55","label":"9.34 to 9.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.34"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 9.77-87","label":"9.77 to 9.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.77"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}