{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Sancti Severini 1.11-16","citation":"Eugippius, Vita Sancti Severini 1.11-16","ref":"1.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/1.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/1.11.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Vita Sancti Severini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa001"},"verse":false,"words":297,"text":"Quisquis enim ad construendam domum architectum requirit , necessariam sollicitus materiam praeparat: quod si moles ad instar parietum impolitis componat artifice tardante lapidibus, num quid aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus intervenit, nulla rite subicitur fundamenti munitio? Sic ego quoque pretiosam materiam ingenio vestro vilissima compositione vix praeparans num putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi disciplinae liberalis nulla constructio , nullus grammatici culminis decor exsistit? Habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum virum mirandis constat claruisse virtutibus, quod per manus linguae tuae nunc confero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus. lila quoque, precor, virtutum beneficia sanitatumque remedia, quae vel in itinere vel hic ad eiusdem beatissimi patris memoriam divina sunt peracta virtute, digneris adnectere; quae quoniam fidelis portitor, filius vester Deogratias, optime novit, verbo commendavimus intimanda, sperantes nos baiuli nomen etiam de tui operis perfectione iugiter esse ducturos, ut dei fidelissimus famulus, tantis virtutibus opimus, sicut ad sanctorum gloriam suis per Christi gratiam meritis evehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur. Sane patria, de qua fuerit oriundus, fortasse necessario a nobis inquiritur, unde, sicut moris est, texendae cuiuspiam vitae sumatur exordium. De ea me fateor nullum evidens habere documentum. Nam cum multi sacerdotes et spirituales viri nec non et laici nobiles atque religiosi, vel indigenae vel de longinquis ad eum regionibus confluentes, saepius haesitaverint inter se quaerentes, cuius nationis esset vir, quem tantis cernerent fulgere virtutibus, nec ullus ab eo penitus auderet inquirere, tandem Primenius quidam, presbyter Italiae, nobilis et totius auctoritatis vir, qui ad eum confugerat tempore, quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti velut pater fuisse diceretur, – post multos itaque familiaritatis adeptae dies erupit quasi pro omnibus et ita sciscitatus est dicens: 'Domine sancte, de qua provincia deus his regionibus tale lumen donare dignatus est'?","prev":{"citation":"Vita Sancti Severini 1.1-10","label":"1.1 to 1.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/1.1"},"next":{"citation":"Vita Sancti Severini 1.17-25","label":"1.17 to 1.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/1.17"},"credit":{"text":"Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip","quality":"proofread"}}