{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Sancti Severini 4.290-306","citation":"Eugippius, Vita Sancti Severini 4.290-306","ref":"4.290","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.290","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.290.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Vita Sancti Severini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa001"},"verse":false,"words":293,"text":"Mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite'. Haec homo dei plenus pietate commonuit. Sed Batavinis genitale solum relinquere dubitantibus sic adiecit: 'Quamvis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, hinc tamen nunc pariter discedamus'. Talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam vero reperti sunt contumaces nec defuit contemptoribus gladius inimici. Quicunque enim ibidem contra hominis dei interdicta manserunt, Thoringis irruentibus in eadem hebdomada alii quidem trucidati, alii in captivitatem deducti poenas dedere contemptui. XXVIII. Igitur post excidium oppidorum in superiore parte Danuvii omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui sancti Severini monitis paruerat, assiduis hortatibus praestruebat, ne in sua virtute confiderent, sed orationibus et ieiuniis atque eleemosynis insistentes armis potius spiritualibus munirentur. Praeterea vir dei quadam die cunctos pauperes in una basilica statuit congregari, oleum prout poscebat ratio largiturus; quam speciem in illis locis difficillimam negotiatorum tantum deferebat evectio. Igitur tanquam benedictionis accipiendae gratia maior egenorum turba confluxit: pretiosum quippe ibidem liquoris elementum auxit turbam numerumque poscentium. Tunc vir beatus oratione completa signoque crucis expresso solitum sibi scripturae sanctae sermonem cunctis audientibus exprimens ait: 'Sit nomen domini benedictum'. Tunc coepit oleum propria manu ministris implere portantibus, imitatus fidelis servus dominum suum, qui non ministrari venerat, sed potius ministrare, sequensque vestigia salvatoris gaudebat augeri materiem, quam officio dextrae sinistra nesciente fundebat. Completis quippe vasculis pauperum nihil minuebatur in manibus ministrantium. Tantum igitur dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, unus eorum, cui nomen erat Pientissimus, nimio stupore perterritus exclamavit: 'Domine mi, crescit hic caccabus olei et in modum fontis exundat'. Sic liquor ille gratissimus prodita virtute subtractus est. Statim Christi famulus exclamans ait: 'Quid fecisti, frater? Obstruxisti commoda plurimorum; ignoscat tibi dominus Iesus Christus '. Sic aliquando mulier vidua debitis onerata Helisei prophetae iussis instruitur ex olei stilla, quam habebat, vasa replere quam plurima.","prev":{"citation":"Vita Sancti Severini 4.273-289","label":"4.273 to 4.289","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.273"},"next":{"citation":"Vita Sancti Severini 4.307-320","label":"4.307 to 4.320","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.307"},"credit":{"text":"Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip","quality":"proofread"}}