{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Sancti Severini 4.382-397","citation":"Eugippius, Vita Sancti Severini 4.382-397","ref":"4.382","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.382","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.382.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Vita Sancti Severini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa001"},"verse":false,"words":278,"text":"Tunc monachi, quae ab eo dicta sunt protinus annotantes, illis post menses plurimos redeuntibus diem horamque periculi , qua barbaros evaserant, indicantibus, sicut signaverant, approbarunt. XXXVIII. Item beatissimus Severinus uni ex fratribus, nomine Urso, repente praecepit quadraginta dierum districtiore ieiunio venturae calamitati, abstinentia ciborum et lamentis, occurrere, dicens: 'Imminet tibi corporale periculum, quod dei praesidio parvi panis et aquae remediis expiabis'. Quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio ieiunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstravit . Cui sanctus dei famulus: 'Noli', inquit, 'metuere praenuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen', statimque propria manu signo crucis obducto mirantibus, qui aderant, papula letalis evanuit. Hoc unum de domesticis sanitatibus narrare sufficiat , prolixi operis fastidia declinando. Nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi revelante praenuntians isdem, quibus praevidebat, muneribus et sanabat. XXXIX. A discipulorum quoque suorum cellula spiritualis doctor non longius habitabat , in orationibus vel abstinentia iugiter perseverans, cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua vero orationum tempora in parvo complebat oratorio, quo manebat. In quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, providebat. Stratus eius unum erat in oratorii pavimento cilicium, omni tempore ipso, quo vestiebatur, amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. Nunquam ante solis occasum nisi certa solvit festivitate ieiunium. Quadragesimae vero temporibus una per hebdomadem refectione contentus aequali vultus hilaritate fulgebat. Aliena quasi propria errata deflens quibus poterat praesidiis temperabat. XL. Deinde post multos agones et diuturna certamina, cum se idem beatus Severinus de hoc saeculo transiturum deo revelante sensisset, memoratum Rugorum regem Fevam cum uxore eius crudelissima, nomine Giso, ad se venire commonuit.","prev":{"citation":"Vita Sancti Severini 4.370-381","label":"4.370 to 4.381","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.370"},"next":{"citation":"Vita Sancti Severini 4.398-411","label":"4.398 to 4.411","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.398"},"credit":{"text":"Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip","quality":"proofread"}}