{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Messias 1.135-184","citation":"Eupolemius, Messias 1.135-184","ref":"1.135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.135.md","author":{"name":"Eupolemius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius"},"work":{"title":"Messias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias","urn":null},"verse":true,"words":331,"text":"Tunc erat inter eos, quo non astucior alter\nInvidieque capax magis; illi nomen Ofites.\nQuem, quia versutum plenumque dolis videt, acer\nCacus, ut Antropum temptet subvertere, mittens\n„I, bone,\" ait „iuvenemque, dolis quia fallere nosti,\nFalle dolis! Neque enim poterit, velut arbitror, ulla\nSimplex arte capi cicius quam fraude benignus,\nDum credit verbis nec in herba cogitat anguem.\nVade igitur; si te fortuna remiserit ad me\nPropositi nostri victorem, munera certe\nMulta tibi tribuam nec erit mihi gracior ullus.\"\nHec postquam ducibus placuere, dolosus Ophites\nAntropo parat insidias et, ne sua nullas\nFraus habeat vires, forte in Bethele morantem\nAntifrononta petit; quo blandis fallere verbis\nNon vixit magis aptus homo, sermone suavis\nEt facie gratus, voluit seducere si quem,\nArrisit. Quem rex Solimanus semper habebat\nSuspectum iuvenemque suum Bethele manentem\nObtestatus erat, ne crederet illius umquam\nConsiliis, iam possessum si nollet honorem\nMaioremque dein, si sic perstaret, habendum\nPerdere et eternum damnandus inire laborem.\nHoc ergo assumpto sibi complice fraudis Ofites\nPergit ad Antropi pulcre vernancia tecta.\nIllic ortus erat viridissimus omnigenisque\nConsitus arboribus gignentibus, ut memoratur,\nDiversi generis fructus variique saporis;\nIllic fons etiam scatet, ex quo quatuor amnes\nEmanare ferunt. In eodem nascitur horto\nTus et mirra fluit preciosaque balsama stillant,\nMultaque preterea sunt oblectancia visus\nIllic humanos. Ibi tunc de more sedentem\nInveniunt iuvenem, quem sic affatur Ofites\n„Ingenio pollens etatis et integritate,\nRegie vir, quam grata tibi, quam florida sedes,\nUt decet ingenuum! Nec, ut invideam, hec tibi dico,\nSed magis admiror, cur te Solimanus, ut aiunt,\nIusserit indigenis Luze bene credere eunctis\nExcepto virtute suos qui comminus adstans\nImpiger Antifronon cives supereminet omnes.\"\nIlle refert „Vere mihi rex – nam cur ego verum\nHoc presente negem? – remonens precepit, ut omnes\nDiligerem, quos hec vicinos urbs habet, unum\nHunc devitarem; cito traderer huius iniquis.\"\n„Hunc devitares, quia te cito traderet, inquis,\nArtibus iste suis. Non est ita. Sed quoniam rex\n'Artibus' aiebat\", subicit male fidus Ofites\n„Cognovit, quam sit sollers paciensque laborum\nAntifronon, et erat sollers paciensque laborum.","prev":{"citation":"Messias 1.89-134","label":"Part 1, lines 1.89-1.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.89"},"next":{"citation":"Messias 1.185-227","label":"Part 1, lines 1.185-1.227","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.185"},"credit":{"text":"Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip","quality":"proofread"}}