{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Messias 1.271-313","citation":"Eupolemius, Messias 1.271-313","ref":"1.271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.271.md","author":{"name":"Eupolemius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius"},"work":{"title":"Messias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Agatus interea vestri sermone parentis\nBlando delusi casum miseratus ad istas\nPolipatrem terras sibi coniuncto magis acri\nAnphicopa solaturos te dirigit, atqui\nInsignes virtute viros, tamen hic magis asper\nConsiliis fuerat rigidoque minacior ore,\nUsque adeo celebs, ut precidenda pudicus\nDiceret incestum prepucia. Rex dedit illis\nMandatum, quod Amartigeni scelerumque magistro\nDeferrent Caco. Tu, quem dixi magis acrem, –\nAlter enim populis haut ignotus fuit istis –\nAccipis hospicio – satis esse memor potes, hec non\nMultum res vetus est – dictisque per omnia pares\nHospitis Anphicope. Tuus hunc nec cernere curat\nElluo germanus fedaque libidine fervens\nGaudet eis pocius sociis, quibus omnia cordi\nTurpia, semper enim similis similem sibi querit\nDissimilemque fugit. Ceu siquis vivere sancte\nIncestum moneat scurram scortoque pudicam\nCommendet vitam, non plus sibi conferat, ac si\nIn spinis querat ficus, in vepribus uvas:\nSic et monstrantem, quid honestum quid minus, Ethnis\nFlagiciis tectus cunctis linguaque manuque\nImpiger Anphicopam sprevit conviciaque ultro\nAddidit „Unde venit nobis novus iste magister,\nTam serus studii, quem tunc venisse decebat,\nCum primum exivit verbosus agagula predo?\nNempe trucidator vitatur iure petrinos\nAssuetus, si fama canit rata, sanguine cultros\nHumano temerare, docens ignota, cruentus\nEt mordax iuvenum censor. Quam raro fideles\nSunt rufi\" – nam rufus erat – „quam raro benigni!\nQui sapit, hunc fugiat, vafer est et fraus alit ipsum,\nIste die tota rixatur de nuce quassa,\nDenique quantum vult rapidus fluat\". Ipseque crudus\nAntiphrononciades ambos despexit et illum\nPrecipue tamen irrisit, quem scilicet ante\nNorat Polipatrem. Quem non clementer adortus\n„Tune, senex,\" ait „hunc nimis audax in mea duxti\nRegna meis libertatem conscissere servis?\nO hominem miserum, stolidum sine mente, ducatum\nUt cuiquam prodesse suum putet? An, quia venit\nTe duce tutus erit, duce nutanti, duce ceco?","prev":{"citation":"Messias 1.228-270","label":"Part 1, lines 1.228-1.270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.228"},"next":{"citation":"Messias 1.314-365","label":"Part 1, lines 1.314-1.365","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.314"},"credit":{"text":"Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip","quality":"proofread"}}